Psalms 54

1in finem in carminibus intellectus David va 2exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam va 3intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum va 4a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi va 5cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me va 6timor et tremor venit super me et contexit me tenebra va 7et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam va 8ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma va 9expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate va 10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate va 11die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius va 12et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus va 13quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo va 14tu vero homo unianimis dux meus et notus meus va 15qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu va 16veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum va 17ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me va 18vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam va 19redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum va 20exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum va 21extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius va 22divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula va 23iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto va 24tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

va

Copyright information for VulgJ